monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 5
Et si causa martyrem facit, quod nulli rectum sapienti venit in dubium, quid iustius, quid sanctius causa eius? qui opes et omnem mundi gloriam, qui amicorum et totius cognationis affectionem pro Christi amore contemnens, exsilium subiit, se et suos omnes exposuit periculis, et paupertati: qui pro lege Dei sui tuenda et evacuandis abusionibus veterum tyrannorum certavit usque ad mortem: nec in aliqua obligatione, postquam semel lapsus est, captus insidiantium dolo, induci potuit ut aliquid eorum quae ab ipso exigebantur promitteret, quin in omnibus adiiceret honorem Dei et honestatem Ecclesiae salvam fore.