monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 303, 2
Ex his quae universitati vestrae scripta sunt colligere poteris, quid te oporteat facere. Nec est quod nugatorias, ut hactenus, praetendas excusationes, quia tempus est ut ecclesia vestra patiatur aut compatiatur. Si enim communicaverit necessitatibus patris, in consolationibus, quas indubitanter, Deo propitio, speramus, in brevi reflorescet. Et quidem a centum annis tempus exstitisse non arbitror, quo tam facile posset ad reparanda omnia antiqua privilegia respirare; si patri in his sollicito viriliter et efficaciter vellet assistere, et necessariis participare sumptibus.