monumenta.ch > Hieronymus > csg48.31 > Matthaeus, 5 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 302, 4
Quid Malchus Latino sonet eloquio, nostis: loquor enim scientibus, tenentibus, diligentibus et amplectentibus legem. Non credebatur quod episcopus Londoniensis et alii auctores schismatis et incentores essent anathematis gladio percellendi; sed illos iam a corpore suo reiecit Ecclesia et exclusit. Non credebatur quod condemnationem eorum Romanus pontifex approbaturus esset; sed ex eo constat ratam esse sententiam, quod nuntii a sede apostolica missi sunt, qui eos praestito iuramento secundum morem Ecclesiae sub ea conditione absolverent si rex cum Ecclesia secundum quod dominus papa praescripserat, faceret pacem. Cuius spe data Cantuar. archidiac.