monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 301, 4
Nam et minima servata vitam acquirunt, et plerumque martyrii gloriam promerentur. Neglecta vero ex crimine inobedientiae et contemptus, internam ingerunt mortem. Captam aviculam cum pullis occidi prohibet Dominus, subiiciens praemium esse huius mandati si observetur, ut longo vivas tempore; quod quidem adiici mandatis aliis non facile reperies, nisi ubi patrem et matrem praecipit honorari. Idem ergo magno et ei quod minimum videtur subintulit praemium, ut doceret quoniam et minimi diligens observantia vitae promeritoria est.