monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 301, 3
Sed, etsi eo usque tyrannorum rabies invaluerit, Facilis iactura sepulcri, (Verg. Aen. II, 646.) ubi coelo tegitur qui non habet urnam. Consilium in ambiguis duntaxat habet locum: nec debet esse ambiguum quod gerendum praescribit lex divina. Nam nec minimum de mandatis Dei, si quod tamen, quod vix crediderim, parvum est, pro temporali vita, ne dum pro mundana supellectili vel quiete vana consiliove deseritur.