monumenta.ch > Lucanus > sectio 671 > bnf17226.48 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 299, 3
Igitur, ut condictum est, Deo propitio, in festo Omnium Sanctorum Senonis valefaciet, ex proposito et condicto rediturus ad propria, et quam cito poterit sanctorum urbem reditu suo Cantuariam illustrabit. Vos itaque, sicut honori et saluti ecclesiae vestrae prospectum esse vultis inposterum, patri vestro occurrite, et in partibus cismarinis, si quid fidei, si quid amicitiae, si quid devotionis aut consilii est, transmittere non differatis, unde se possit exonerare, et vobis perpetuo teneatur obnoxius.