monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 298, 6
Nec vos moveat inanis gloriatio eorum qui iactitant, quod dominus papa illos, quos archiepiscopus excommunicaverat, habeat absolutos, inde solatium quaerentes miseriae suae, quod eis cum benedictione causam dicitur delegasse, et hoc postquam anathemate condemnati sunt. Nam dominum papam excusat ignorantia, cui nondum innotuerat in eos excommunicationis latam esse sententiam, nec tamen prece vel pretio induci potuit, ut aliquem eorum a manu domini Cantuariensis eximeret, quin pro modo culpae eos percelleret severitate vindictae. Hoc autem certum teneat vestra dilectio, quod dominus meus Cantuariensis praeelegit in exsilio mori, quam sine Ecclesiae liberatione redire, nec, auctore Deo, pacem facturus est, nisi utilem posteris et tam praesentibus quam futuris honestam.