monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 298, 4
Sed pro certo qui tunc prae caeteris placere hominibus, imo furentibus affectabant, confusi sunt, comprehensi in operibus manuum suarum, et divina praeeunte et adiuvante clementia, amplius confundentur, quoniam Deus, dum taliter in specie religionis versati fuerint, spernit illos. Salus autem electorum videtur stare prae foribus, et Deo propitio gloriam eorum cito contemplabuntur oculi vestri, et aliorum qui decreverunt Deo potius quam hominibus obedire. Unde domino meo episcopo Wintoniensi, quanta possum mentis alacritate, congratulor, qui conventus a iudicibus et senioribus terrae Christo dignum responsum dedit, et rescriptum emisit congruum aetati, professioni, honori et generi, et quod ad virtutem poterat, sicut et fecisse creditur, compresbyteros animare.