monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 298, 3
Resistentibus enim facillime cedunt, qui fugientes instantissime persequuntur; et, tanquam praevisi lupi, nullam appropinquantibus adferunt laesionem, si fraus eorum reveletur a fidelibus, et arguatur a lumine. Quid enim dedit ab initio cornua peccatori, nisi quod omnes in fugam versi disparuerunt a facie tribulantis, et Ecclesiam laborantem contra ea, quae sub praetextu iuris inveterati, et antiquarum vel antiquandarum consuetudinum praesumpta sunt, non erat qui adiuvaret?