monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 296, 15
Quod si vobis tacentibus praesumptum fuerit, cui de caetero poterit persuaderi zelum non periisse, et charitatem non esse exstinctam? sic non est in vobis aliquis qui non faciat pretiosiorem momentaneam vitam, quam salutem Ecclesiae suae et coronam iustitiae. Non enim nunc a vobis vestra quaeruntur, sed ut vos doceatis esse Dei cultores et Ecclesiae filios.