monumenta.ch > Hieronymus > Zacharias, 2 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 296, 7
Sed fortasse dicetis: Tu quis es aut quae est domus patris tui in Israel, ut religiosos arguas viros, praesertim in ecclesiarum Britanniae cardine constitutos? Aut nos quid commisimus unde charitatem probes exstinctam aut remissam? Ego quidem pro me respondeo quod praemisi, quia proscriptorum Christi minimus sum, et, quod ex conscientia loquor, quem zelus domus Dei, ut alterius parcam iudicio vel errori, iam multo tempore fecit exsulare proscriptum: et qui, ut propriam fatear insipientiam, scandala fratrum patienti animo sine scrupulo nequeo tolerare. Annon licet mihi praesertim apostolo docente propriam ustionem deplorare in scandalis?