monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 296, 6
Absit tamen ut per blasphemiam, aut obstinationem, aut desperationem, aut impoenitentiam, peccatum irremissibile commiserit quis in vobis! quia, licet in ramis debilitata et confracta sit charitas, spes tamen est quod maneat in radice, et rigata et perfusa coelestis gratiae imbribus possit revirescere, et verae compassionis et iustitiae facere fructus, si cor posuerit anima super vias suas, si poenituerit, si culpam fateatur, si pro facultate satisfaciendo redimat quod commisit.