monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 295, 5
Fortasse Ecclesiae negotium adeo humile est, ut non nisi de latere et ex accidenti tractari debeat, et transcurrentibus tangi potius quam expleri. Sed quicunque personas quae plurimum laesae sunt, despicit, causam meminerit esse Christi, qui comprimit elationes maris, et pro arbitrio suo potestatum dispensat habenas. Ipse Cantuar.