monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.109 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 287, 11
Vir enim est omni laude maior, si Ecclesiae Dei, ut oportet, deferret magis, et cum his modestius ageret, qui cum eo contrahunt, et aliqua ratione, non impetu irae vel alterius reprimendi affectus, et ad mensuram regiae gravitatis linguam cohiberet et animum. Alias autem naturae pariter et gratiae tot et tantis dotibus praeditus est, ut ei principum nullus, quod magis crediderim, vel admodum rarus, quod indubitanter dixerim, similis inveniretur in orbe.