monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 287, 4
Sive enim vivant, sive moriantur, Domini sunt, et secundum multitudinem laborum et dolorum, quibus ad modicum flagellantur, consolationes eius exspectant in misericordia uberi. Quid autem a iusto iudice, cuius voluntas omnipotentia est, poterit, nisi poeniteat, exspectare? qui gratis persequitur et torquet innocentes? Aut quis erit poenitentiae fructus, nisi corde contrito et humiliato confiteatur culpam, componat iniuriam, damna pro facultate resarciat, et similia inposterum cavere disponat.