monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.419 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 287, 2
Grandis est apud nos exspectatio praestolantium quid paritura sit collatio illustris regis Angl. et sanctorum Grandimontanorum, qui utinam pro celebritate nominis, quam in Ecclesia Dei subito nacti sunt, pacem Ecclesiae studeant procurare. Creduntur enim talentum gratiae principum in tantum meruisse et percepisse a Domino, ut dispensatio regnorum quatenus ipsi permiserint eorum committatur arbitrio.