monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 286, 7
Viriliter agite, quaeso, dilectissimi domini, et dilationis periculum exsecutionis officiositate et diligentia compensate, ut per vos innotescat quoniam quidquid ultra quod obtulit, a Cantuar. exigitur, non modo potestatis excessus est, sed plenae et planae infidelitatis indicium. Unde sunt quidam, ut scitis, in excusationem erronei consilii praetextu sanctitatis vestrae: sed nunc pateat ex professione veritatis et libertate spiritus, quod nunquam illi consensistis: errori. Ubi enim Spiritus Dei, ibi libertas est : et vos procul dubio veritas liberabit. Valeat semper et prosperetur in Domino sanctitas vestra, nostri memor iugiter apud Deum, et quatemus honestati expedit apud homines.