monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.98 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 286, 6
Vos autem illuc perducat Dominus in spiritu et virtute Eliae, et gladium Phinees cum zelo quem habetis dirigat et roboret in manibus vestris. Nec timeatis a facie vel multitudine hominum, quia plures et fortiores nobiscum sunt quam cum illis. Scribit Remensis archiepiscopus pro causa nostra domino papae, praecipiens litteras suas ad meum formari arbitrium: promittens etiam se necessitatibus nostris, quandiu res exegerit, adfuturum.