monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.440 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 286, 2
Potest vestra meminisse discretio, quod nunquam domino Cantuar. placuit ut apostolici mandati fines exsequi differretis, acquievit tamen fratri Bernardo successus feliciores promittenti, si usque in aliud colloquium deliberandi spatium regi indulgeretur. Pollicebatur enim ferocitatem hominis interim in mansuetudinem convertendam.