monumenta.ch > Hieronymus > Canticum, 5 > bnf17226.42 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 284, 7
Hoc et iura speculantibus notum est, et vulgato probatur usu. Sic dicitur aliquid esse de iure, cum de facto constat esse contrarium, et eamdem rem alius de iure, alius de facto dicitur possidere. Scienti legem loquor, et ei qui nutritus et tritus est examinare sermones, et vim ponderare verborum; si quis celebravit Pascha nobilius; si quis piscinam construxit, aut aedificavit aquaeductum, aut quid fortiter fecit: aut contra si maledicenti pepercit, aut servi misertus est delinquentis, hoc auctorum diligentia transit ad posteros. Nunquid ergo probabile est et credibile est quod solemnitatem iubilaei potuerint reticere?