monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 284, 4
Alios namque didici integros et duros apponere panes, quibus auditores facilius possunt strangulari quam refici. Precor ergo, si placet, ut mihi rescribere dignemini in quo libro reperta sit glossa quae Augustini concepta nomine tradit Iudaeos celebrasse septimum diem, septimam septimanam, septimum mensem, etc. Nam secundum M. Petrum ter in Psalterio posita est et in Epistulis semel.