monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 284, 2
Ad exsilii et proscriptionis meae cumulum nihil acerbius potuit accessisse, quam ut mihi subtrahatur solatium litterarum, quae praeeunte gratia mentem purgant a vitiis, notitia veritatis illustrant, accendunt charitatem, ex exercitio sui virtutes stabiliunt et confirmant. Dum his operam dare licuit sub alis vestris, et rotam in medio rotae cum Propheta, imo cum filiis prophetarum, doctrinae vestrae beneficio contemplari, et audire per os vestrum quid spiritus loquatur Ecclesiis, mihi regis Anglorum indignatio licet multa gratis abstulit, tamen magnum visa est attulisse compendium, adeo ut fructuosa videretur esse iactura, iucunda laesio, et grata iniuria.