monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.156 r > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 283, 3
Ergo quae loqueris partim antiquam institutionem redolent, partim doctrinam modernorum. Inde est quod licet antiquam pellem mutare non possis, te tamen litterae faciunt insanire. Sed ut olim scire consueveras, sanus insanis videtur furiosus, et ebriis lucernae duplicari: et frequens est ut homines bestias putent, et ut sui non meminerint aut suorum. Quod tamen tibi tuique similibus imputari non debet, quibus tam natura quam mos patrius ebriositatem ingerit, ut etiam ieiuni sobrii esse non possint. Moribus enim Thebani estis. Sic Agave filium pro vitulo immolat, et quisque apud vos se et sua sacrificat Baccho.