monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 43
Consultus vero respondit ei dandam esse, qui omnes alios sapientia antecederet, alioquin accipienti iniucundam fore et noxiam. Itaque quia Thales Milesius iudicio auditorum, inter septem, quos tunc prae caeteris Graecia celebrabat, sapientissimus habebatur, denuntiaverunt ei, ut iam dictae mensae possessionem adiret, qui, audita consultationis forma et responso Apollinis, prudenti humilitate, non se, sed Biam Pyrenaeum, dixit Apollinis oraculo designatum.