monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 39
Non ergo magni faciatis si Scripturarum teneantur auctores, sed si veraciter intelligantur: imo certe si pie et fideliter impleantur. Non enim auditores legis, ut ait Apostolus, apud Dominum iusti sunt, sed factores . Ad haec in illis occupari optimum est, quia, ut per fidelissimum organum suum Veritas ipsa eloquitur: Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis.