monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.286 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 32
' Nam qui non subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus invenit. Esdras librum composuit, qui praenotatur ab ipso, et Paralipomenon, usque ad dies suos. Reliquum vero scripserunt sapientissimi fideliter Synagogae, quae templum reaedificavit in Hierosolymis. Moyses scripsit Iob secundum istos, de quo nihil definire praesumit vulgata opinio, licet in eam partem videatur esse proclivior, ut ipse beatus Iob subactis tentationibus proprium scripserit librum.