monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 31
Fuerunt autem hi viri X, qui licet aliquos psalmos composuerint, quod et vulgata, quam Isidorus refert, non negat opinio, attamen omnes psalmi dicuntur esse Davidis, qui eis suam accommodavit auctoritatem, iuxta quod Iustinianus docet in Codice, dicens: 'Omnia merita nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem, quia ex nobis eis omnis impertitur auctoritas.