monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 26
Inde etiam roboratur haec traditio, quod in III Regum scriptum est (cap. VI): Locutus est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque millia, et disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum, etc. Hoc enim dixisse potius creditur, quam scripsisse. Sunt qui carmina eius referant ad Cantica canticorum: disputationem naturalium a maximis ad minima procedentem, ad significationem eorum quae Ecclesiastes in totius mundi concionatur auditu. Sed de his alias. Nam et Ecclesiasticum, et Cantica canticorum Canoni Scripturarum rex Ierusalem Ezechias et conscholares sui dicuntur adiecisse.