monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 24
His autem omnibus vulgata non contradicit opinio. Ezechias et viri sapientes, quos in scholam virtutum et litterarum sociaverat sibi annis XV, quibus Deus prorogaverat vitam eius, divinis de caetero vacans, in unum volumen compegerunt vaticinia Isaiae, quae ille in populo declamasse (quod ex verbis eius apparet) visus est potius quam scripsisse: nec repugnat quod in grandi libro scribere iussus est stylo hominis, quia liber ille iam scriptus erat, et grandis, nec ad ipsius prophetias, ut aiunt, pertinent colligendas, quae exceptae sunt ab auditoribus, et a praefato rege dispositae.