monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.84 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 18
Rabanus quoque in libro De ecclesiasticis officiis, quem nonnulli de sacramentis dicunt, et Cassiodorus in libro De institutione divinarum litterarum quae ad hunc articulum pertinent, latius exsequitur. Cassiodorus enim non modo de Scripturis Canonicis et earum auctoribus disserit, sed a quibus exponantur, eleganti, ut solet, describit eloquio.