monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 13
Liber vero Sapientiae, et Ecclesiasticus, Iudith, Tobias et Pastor, ut idem Pater asserit, non reputantur in Canone, sed neque Machabaeorum liber, qui in duo volumina scinditur, quorum primum Hebraeam redolet eloquentiam, alterum Graecam, quod stylus ipse convincit, ille autem qui Pastor inscribitur, an alicubi sit nescio, sed certum est quod Hieronymus et Beda illum se vidisse et legisse testantur.