monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 143, 3
Inter alias vero duae prae caeteris radiant, liberalitas insignis, quam totus mundus praedicat, et excellens humilitas, quam ago divinarum litterarum propositis quaestionibus ad recreationem in angustiis exsilii mei laetus experior; quas cum mihi Albericus Remensis, quem cognominant de Porta Veneris, quae vulgo Valesia dicitur, nomine vestro, adhibitis aliquot litteratis viris proposuisset, ut verum, domine, fatear, obstupui, nec quaerenti potui habere fidem, donec venerabilem virum fidelissimum et devotissimum vobis abbatem Sancti Remigii adduceret, qui et ipsas proponeret quaestiones, et ad eas cum multa precum instantia, pro amore vestro et suo, peteret responderi, pro certo asserens vobis in vita nihil esse iucundius, quam cum litteratis viris, et de litteris habere sermonem, adiecitque in aure familiariter, vos inde saepissime imperitae multitudinis offensam contrahere, quia vos a studendi exercitio nequeunt revocare, et pro arbitrio suo negotiorum et tumultuum procellis immergere.