monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 0, 5
Qui etiam a vobis, tanquam aurum obryzum examinetur. In quibus omnibus vos nosse novimus, quia, si quid quaestionis vel nodosae contentionis apud vos emerserit, quid, secundum quid, ob quid et ad quid debeat vel possit. Vobis igitur honestum valde credimus et nobis perutile, si ignorantiae obscuritas in lucem, ambiguitas in certitudinem, excessus multus in misericordiae multitudinem, odium diutinum in verum amorem vestro convertantur tempore, vestrae disceptione peritiae.