monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 9, 16
XVI KAL. Natale sanctae Euphemiae virginis, quae martyrizavit sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco, in civitate Chalcedone, quae tormenta et carceres, verbera et argumenta rotarum, ignes et pondera lapidum angularium, bestias et plagas virgarum, serras acutas et sartagines ignitas, rursum morsum bestiae pro Christo superavit, et ad mille passus civitatis Chalcedonis, sepulta est a patre suo Philosophrone senatore. Eodem die passio martyrum Luciae et Geminiani celebratur, qui sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus passi sunt. Igitur Lucia erat permanens in viduitate per annos triginta et sex. Erant autem omnes anni vitae eius septuaginta quinque, ut in libello passionis eius scriptum reperitur. Haec per Euprepium filium suum apud imperatores prodita, eo quod Christiana esset, tenta est et in vinculis posita, de suppliciis variis quae ei persecutor ingessit, erepta est. Nam carcerem in fluvium convertit, ipsaque verberibus applicata, nihil sensit: imo caedentem se lapideum fecit, templum deorum ex gemmis et auro fabricatum ruere a fundamentis fecit, ignem exsuperavit, picem et plumbum in aquam convertit. Nec in his poenis laedi potuit: imo Geminianum socium passionis suae acquisivit, cum quo persecutoribus fortiter veritatem praedicans ad extremum per Apophrasium praesidem decollari iussi sunt, et sic ad regnum coeleste migrarunt.