monumenta.ch > Hieronymus > csg42.115 > ad Colossenses, 2 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 43
Peccatores persequuntur malum: et iustis retribuentur bona. Quid hoc? Ruentes in lapsu, et cadentes in ruina undique mortiferi morbi invadunt: ita quod prudenter in hoc quod verum est non aspiciunt, sed illud negligenter abiiciunt. Unde quia non sunt digni Deum aspicere, nec ullam felicitatem in Deo aut in hominibus habere, quoniam Deum respuunt et diabolum eligunt; idcirco multam adversitatem illis infert id malum quod operantur.