monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 40
Homo autem qui tantae duritiae est quod adiutorium Dei ad repugnandum diabolo contemnit, huic ipse insidias suas ponere non desistit, cum etiam in eo nigredinem iniquitatis surgere videt, quae toti corpori illius tantam amaritudinem infert quod etiam corpus eius inde in infirmitate arescit. Unde cum homo coeperit malum ruminare et seipsum ita in desperationem conterere, quasi sibi non sit possibile malum devitare et bonum facere; tunc diabolus hoc videns dicit: Ecce homo qui nobis similis est, Deum suum negans et se ad nos convertens, nos iam sequitur.