monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 38
Unde postquam venenoso semine fornicationis libidinem vestram evacuatis, tunc ficte oratis et sanctitatem vobis fallaciter imponitis, quod oculis meis fetente luto indignius est. Certe schisma quod exortum est in Horeb ubi Iudaica plebs sculptile faciens in diabolica irrisione ludere coepit: sic etiam et adhuc quidam petulanter ludere solent, et schisma quod fuit in Baal in quo multi perierunt, et schisma fornicationum ubi cum Madianitis turpia facta perpetrata sunt, et caetera his similia super vos cadent: quia in his omnibus in malis vestris partem habetis, peiores priore populo existentes, quoniam veram legem Dei cernentes, eam pertinaciter abiicitis.