monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 31
Ut vides ex ore ipsius acutissimas sagittas stridentes, quae sunt a diabolica rabie pessimae et nequissimae infixiones procedentes, et multis iniquitatibus bacchantes, et a pectore eius nigrum fumum exhalantem qui est a malitiosis conatibus eius teterrimae irae et invidiae emissio, ac a lumbis ipsius ardentem humorem ebullientem: qui est ab immunditia ipsius in praelatis ferventissimae libidinis effusio.