monumenta.ch > Hieronymus > csg75.700 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 26
De qua tamen quidam se eripiunt, ad illos qui coelos petunt pergentes. O vos fideles, praestate nobis adiutorium, resumpto clamore vociferantur; quoniam de turpi et noxia consuetudine se abstrahentes et eos qui mentem suam coelestibus infigunt imitantes, ut suam sollicitudinem impendant, ipsisque iuvamen corde et voce desiderant; quidam autem ita transfixi permanent: quia ipsi diversis vitiis irretiti in malis perseverant.