monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 20
Et ideo etiam in conspectu Dei non fulminant; quoniam infelicitas cum infelicissima consuetudine est in itineribus eorum quocunque se cum pastu mortis extenderit. Quo modo? Videlicet gustando et comedendo hoc quod malum est; unde et viam illam quae in calore solis ascendit, in operibus suis nesciunt, quia dulcedinem Dei nec in honore nec in amore gustant, ubi timorem eius quasi timorem alieni abiiciunt, cum ipsum nec videre nec aspicere desiderant.