monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 19
Quaedam vero usque ad abyssum descendit, quoniam ipsa infideles sibi consentientes in infernalia tormenta sua seductione mittit; quia ipsi viam falsitatis et deceptionis euntes, viam rectitudinis non tenuerunt, nec vero Deo debitam reverentiam exhibuerunt, quemadmodum David testatur dicens: Contritio et infelicitas in viis eorum, qui viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum . Quid hoc? Innocentia et fortissima opera Dei quae in vivo et purissimo fonte militant; illos qui Deum a corde suo cum nequissimis et damnabilibus operibus expellunt ita conterunt, velut magna pluvia rem quampiam dimergit, ita quod amplius non appareat.