monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 11
Unde et ad eius sinistram quasi forum est ubi divitiae hominum atque deliciae saeculares, et mercatus diversarum rerum apparent; quoniam in morte quae illius proditoris sinistra intelligitur forum cernitur, quod nequissima opera ipsius sunt mortis: ita quod ibi in divitiis corruptibilibus superbia et vana gloria et in deliciis transitoriis lascivia et concupiscentia ut in mercatu venditiones ac emptiones multarum varietatum terrenarum cupiditatum fervent: ita ut qui diabolicum terrorem palam exhorruerit, ab his latenter decipiatur, videlicet cum ei multae suasiones vitiorum leviter offeruntur, veluti cum per mercatorem diversa mercimonia hominibus ostenduntur, ut per hoc delectati, tanto ardentius emant quod sibi oblatum viderint; nam diabolus artes suas hominibus fraudulenter offert; sed qui tunc eas concupiscunt, ii eas emunt. Quomodo? Bonam conscientiam suam quasi vendentes abiiciunt, et mortifera vulnera animarum suarum quasi ementes sibi contrahunt.