monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 9
Et coram luce illa quaedam multitudo albatorum hominum stans: est in praesentia iustitiae Dei turba in fide lucentium hominum per bona opera sua bene et honeste compositorum, ante quos velut quoddam velum tanquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum apparet; quia in conspectu suo divinam legem fortem et splendidam ab intentione bonarum actionum usque ad completionem earum semper habent, in quibus ita confortantur, quod astutia et deceptione fallacium persuasionum superari non possunt.