monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 6
De qua tamen quidam se eripientes et ad illos qui coelos petebant pergentes: O vos fideles! praestate nobis adiutorium, resumpto clamore vociferabantur; quidam autem ita transfixi permanserunt. Illa vero flamma quae se inter spirituales extendebat: eos sua caligine obtexit; quos etiam in sex modis considerabam; nam alios eadem flamma crudeli incendio laesit: quos autem laedere non potuit illos aut viridi, aut albo, aut rubeo, aut croceo, aut nigro mortifero veneno illo quod a capite vermis usque ad pedes eius defluebat ardenter afflavit.