monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 4
Et collo eius catena imposita fuerat quae et manus et pedes ipsius alligaverat, ita quod et illa catena in lapidem abyssi fortissime firmata, illum tam valide constrinxerat ut se nec hac nec illac secundum nequitiam voluntatis suae movere posset. Ex ore autem eius multae flammae exeuntes in quatuor partes se diviserunt, quarum pars una usque ad nubes ascendebat, et alia inter saeculares homines, alia autem inter spirituales se extendebat, alia vero usque ad abyssum descendebat. Sed flamma illa quae nubes appetebat contra homines illos praeliabatur qui ad coelos ascendere volebant.