monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 128
Unde cum Deus voluntatem illam virilitate animi hominis susceperit, qui semetipsum ita constringit quod reliquit quod habet, et qui magis Deo dividit quam sibi quod possidet, tunc colligatio huiusmodi consecrationis ita permanebit, nec devotionem suam relinquet. Quare? Quia illam scientia hominis cognovit, quoniam bonus sensus eius illam intellexit, et quia illam voluntas ipsius ad honorem Dei aedificavit; et ideo sive homo fuerit qui semetipsum ita Deo obtulit, sive animal homini subiectum quod eodem modo ad honorem Dei oblatum est, seu ager fructum proferens qui etiam ita Deo est consecratus, nec pro cariore pretio dari, nec sub viliore recompensatione retineri debet, ne honor Dei quasi in contemptibilem aestimationem deputetur.