monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5 > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 125
Quod si aliquis sive pater sive mater puerum suum ad servitium meum offerre voluerit, antequam eum praesentet, dicat: Promitto Deo quod puerum meum solerti custodia usque ad intelligibilem aetatem eius custodiam supplicando, deprecando, exhortando eum ut in servitio Dei devote permaneat. Et si mihi consenserit, festinanter eum ad servitutem Dei offero; vel si mihi assensum non praebuerit, insons coram oculis maiestatis eius inveniar. Si autem parentes pueri eum his modis usque ad intelligibilem aetatem eius prosecuti fuerint; si tunc puer se avertens illis consentire noluerit; tunc et ipsi, quia devotionem suam in illo quantum valebant ostenderunt, eum sine voluntate illius non offerant, nec eum ad servitutem illam pervenire cogant, quam nec ipsi ferre nec adimplere volunt.