monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.236 r > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 121
Si homo arietem ad altare meum offert; si eum cornibus suis fortiter funibus non alligavit, nonne aries aufugit? Sic etiam si pater aut mater puerum suum qui aries est, ad servitutem meam offerunt, si in hoc voluntatem illius quae cornua eius sunt, nec diligenti custodia, nec supplicatione, nec deprecatione, nec exhortatione totius diligentiae quae funes colligationis eius intelligantur, attendunt, quoniam his omnibus puer ad consensum bonae voluntatis provocandus est; tunc si istis examinationibus non fuerit probatus, certe aut corpore aut mente aufugit, nisi Deus eum in mirabilibus suis custodiat.