monumenta.ch > Isidorus > sectio 205 > bnf11947.243 v > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 118
Quapropter qui eam super se posuerint, attendant quomodo eam diligant, secundum quod Ieremias propheta in Spiritu sancto hortatur dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus, quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui . Quid hoc? O vos omnes qui vitia descritis, videlicet in abiectione saecularium, et in imitatione spiritualium, transeuntes per viam illam quae vita et veritas est quae ego Filius Dei sum; attendite in inceptione bonorum operum ne doloris mei obliviscamini, cum me in passione mea coeperitis imitari, et videte in perfectione iustitiae, ut dolor ille quem pro amore meo vobis imponitis: dolori meo similis sit. Quomodo? ut in eisdem miseriis quas propter me sustinetis usque ad bonum finem indeficienter perseveretis; sicut et ego perseveravi in dolore meo mori pro vobis, quoniam ego compressus et conculcatus in passione crucis sum; sicut uva in torculari exprimitur ut corpus meum manducetis, et sanguinem meum bibatis, ut in praescientia perspicacis oculi sui locutus est dominator coeli et terrae in iudicio eum Adam vitam deseruit et mortem accepit; ubi tamen idem Pater meus coelestis hoc praevidit, quod in fine temporum per me Filium suum ex Virgine incarnatum qui me in fortissimis viribus iustitiae diabolo opponebam, eumdem antiquum seductorem superaret et humanum genus in defensione superni auxilii liberaret.