monumenta.ch > Isidorus > sectio 204 > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 104
Ubi quod meum est, hoc districtissime requiro. Quapropter, o stulti et plusquam stulti, utquid vobis tam magna onera imponitis quod putatis vobis tam facile esse quod carnalem voluntatem vestram deseratis? Nam per legem quae vobis ex praeceptis meis data est, ad hoc non cogemini ut saeculum relinquatis, nisi prius per multos labores ita exerceamini, ut carnalibus desideriis quae in vobis sunt frenum imponere possitis.